monumenta.ch > Plinius > sectio 237

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 237
{XXXVII} oleam quidem etiam, si lambat capra, sterilescere auctor est Varro, ut diximus. quaedam hac iniuria moriuntur, aliqua deteriora tantum fiunt, ut amygdalae - ex dulcibus enim transfigurantur in amaras -, aliqua vero etiam utiliora, ut apud Chios pirus, quam phocida appellant.